MODUS
Mechanice explorandi Virtues & Qualitates diversi generis & constructiones Navigiorum.

MEchanismum quendam tradere velim, appendicis loco, qui inserviat explorandis diversi generis Navigiorum Virtutibus. Adhuc enim nec per scientiam nec per artificium plane notum est, quænam constructio sit optima & reliquas ante-cellat, unde etiam quot opifices tot navigiorum genera: in parvis experiri licet multum illorum discriminis; scilicet hoc navis genus velocissime transire Oceanum, hoc vero lentius; hoc melius ferri secundum ventos, hoc melius ad obliquum, & plura alia. Ars cognoscendi virtutes cujuslibet navigii ex priori, hoc est, ex dimensione Figuræ ejus, aliquot adhuc sæculorum opus est; usque tamen debito mirari debemus industriam opificum nostri temporis. Machina hæc Hydraulica, quam tradere velim, est modo pro explorandis Navium virtutibus in parvis, & ab illis præsertim in usum referri, qui Ectypa sive modellas navium diversi generis possident: vide Figuram 1.

Est modo Canalis longitudine 6 vel 8 ulnarum profund: unîus vel 2 pedum, & latitudine unîus ulnæ, scil: (AB), in quo commode teneri & fluitare pussunt parvæ quædam navigiorum formæ, vulgo modellæ apellatæ. Sit ad eundem canalem affixus incurvatus stipes cum cochlea (h), qui etiam sit factus, ut elevari & deprimi possit, hoc est, elevari ad (m) & deprimi ad (n), prout requirit opus; hic affixus sit prædicto Canali a parte anteriori; funiculus vel filum quoddam per cochleam (h) se sinuet; in cujus unâ extremitate pendeat globulus (i); altera extremitas alligata sit ad summitatem mali sive alibi, ut in (e). His datis, explorare licet diversi generis & structuræ navigia. ut

1. Quoad Cursum: 1. sint formæ navigiorum ejusdem ponderis; si in unâ pars ponderis desit, augendum est illud aliquibus lapidulis, ut pondere sint æquales; in puncto (e) alligetur filum; sit altitudo (eC) & longitudo (eh) nota, & sic immissa in Canalem (AB), qui repletus sit aquâ: Ope globuli (i) trahatur navicula hæc parva versus (B); tempus quo percurrit distantiam (eh) observetur libratione penduli (Fig: 2). Quibus factis, substituatur alia navicula loco hujus, quæ æqualis sit pondere, adque eandem distantiam & altitudinem alligetur filum (eh); observetur pari modo tempus, quo percurrit idem spatium, sic cum 5, 10 vel pluribus hujuscemodi naviculis. 2. Ex tempore unîuscujuslibet patet excellentia unîus & alterius quoad cursum in aqua: navicula enim, quæ velocissime percurrit spatium (eh), optima est judicanda quoad cursum; scilicet, si sit navigium magnum ejusdem structuræ. Unde differentiam multarum observare mechanice licet.

2. Quoad pondera. Si eædem naviculæ onerentur, adeo ut omnes æqualiter sint onustæ, eodem modo experiri licet differentiam illarum in velocitate cursûs. Cum ab experientia patent, unam navim plus aut minus onerari posse, & minus tamen quam alia, velocitatis suæ excellentiam amittere, quod explorari modo dicto possit. 2. Si una navicula, quæ minori tempore majus spatium conficit, pondere quodam oneretur, usque ad illum gradum, dum æquet lentioris cursum, ex differentia ponderum patebit excellentia unius & alterius.

3. Quoad malorum situm in navigiis. 1. Si malus non e centro naviculæ sed aliunde etiam erigatur, experiri licet differentias. 2. Primo si e centro erectus sit; dein si ad puppim; tum si ad rostrum; etiam in locis quibusdam intermediis, differentia temporis, quo percurritur spatium (eh), anotanda est; unde in hoc vel illo genere navicularum explorare licet locum convenientissimum mali. 3. Pari modo si applicetur funiculus malo anteriori (g), vel posteriori (f). 4. Vel etiam si malus in situ perpendiculari reponatur, vel antrorsum vel retrorsum obliquetur, unde differentia ejus in cursu exploratur.

4. Quoad vela. 1. Si alligetur funiculus in loco mali (e), vel in (k), vel in (c), vel in (d), explorari potest vis unîus veli ad vim alterius, & inde judicari de virtute diversorum velorum. 2. Pari modo, si in diversis altitudinibus alligetur filum malis anterioribus sive posterioribus, exque differentia judicetur ad differentiam virium & tractionum velorum: in hoc casu demittendus est stipes (h) cum cochleâ, ut ad idem planum horizontale sive paralelismum cum superficie aquæ, eductum sit filum.

5. Quoad ventos. S. globulus (i) augeatur vel diminuatur pondere, sive plures adjiciantur, cognoscis inde vires ventorum. Ventus enim incumbit velis, & navem per fluctus propellit: pari modo, si loco venti & veli sit pondus (i), majus vel minus.

6. Quoad fluxum & refluxum maris in alveis fluminum. 1. Si navicula sine pondere & funiculo, vel cum pari pondere utrobique ad (m) & (q) libere relinquatur in aqua, & aperiatur ad (t) foramen quoddam, per quod effluat aqua, quæ paulatim in canali subsidat; inde explorari potest, quantum navicula (C) obtemperet subsidentiæ aquæ. Pari enim modo fit in alveis fluminum, cum ope æstus marini elevetur & deprimatur superficies aquæ. 2. In foramine (t) sit pistillum, quod magis vel minus aperiri possit, & sic explorari differentia cursûs in majori vel minori æstu. Quod fiat, ut modo dictum est, cum diversi generis naviculis, ad vibrationem penduli (Fig: 2), Quod longitudinem suam in omnibus his experimentis eandem servet.


[Emanuel Swedenborg]: Methodu Nova inveniendi longitudines locorum Terrâ Marique ope Lunæ.
Joannem Oosterwyk, Amsterdam, 1721. pp 49-55, 1 plate.


Transcribed by Lars Bruzelius.


The Maritime History Virtual Archives | Shipbuilding | Search.

Copyright © 2006 Lars Bruzelius.